Passage
Cicero, Topica 71.p1
lat cicero phi042 perseus lat1
parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita fere con- cluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu- lunt et ei qui defendunt; at quod primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable