LOGOI

Passage

Cicero, Topica 90.p1

lat cicero phi042 perseus lat1

cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionem sui cuique et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis tripertita est; una pars legitima est, altera con- veniens, tertia moris vetustate firmata. de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable