LOGOI

Passage

Cicero, De Republica 1.33

lat cicero phi043 perseus lat1

Tum Mucius: Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod postulas? Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus; quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via perventuros earumque rerum rationem, quae nunc instant, explicaturos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable