LOGOI

Passage

Cicero, De Republica 1.6

lat cicero phi043 perseus lat1

nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Marii clades principumque caedes vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae sunt. Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius. Sed haud facile dixerim, cur, cum ipsi discendi aut visendi causa maria tramittant

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable