Passage
Cicero, De Republica 2.68
lat cicero phi043 perseus lat1
quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable