Passage
Cicero, De Republica 4.6
lat cicero phi043 perseus lat1
Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. Horum †in severitatem dicitur inhorruisse primum civitas. Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. Ita magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable