Passage
Cicero, De Republica 5.11
lat cicero phi043 perseus lat1
ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat. Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest. Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio †quorum rhetorum inbutus tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable