Passage
Cicero, Academica 1.21
lat cicero phi045 perseus lat1
ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum,