LOGOI

Passage

Cicero, Academica 1.22

lat cicero phi045 perseus lat1

atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable