LOGOI

Passage

Cicero, Academica 1.6

lat cicero phi045 perseus lat1

Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti; quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable