Passage
Cicero, Lucullus 10.p3
lat cicero phi046 perseus lat1
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable