LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 105.p2

lat cicero phi046 perseus lat1

Sic igitur inducto et constituto probabili, et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable