LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 107.p2

lat cicero phi046 perseus lat1

Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse responsa haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat — quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable