Passage
Cicero, Lucullus 113.p1
lat cicero phi046 perseus lat1
respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi minores, tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito nimirum adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est; ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.