Passage
Cicero, Lucullus 126
lat cicero phi046 perseus lat1
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, sed ut eadem quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque haud scio an ita sit; sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) — vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, mensurae vestrae nego credere: dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable