LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 2

lat cicero phi046 perseus lat1

idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten- sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo quod haerebant in memorial quaecumque audierat et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic ille in animo res insculptas habebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable