Passage
Cicero, Lucullus 21.p2
lat cicero phi046 perseus lat1
Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'. cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest.