LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 31.p1

lat cicero phi046 perseus lat1

ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam kata/lhmyin, quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit. Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo. ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable