LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 6.p1

lat cicero phi046 perseus lat1

Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic- quam aliud videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable