LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 71.p1

lat cicero phi046 perseus lat1

quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum — qui ex illius commutata sententia dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit a falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable