Passage
Cicero, Lucullus 90.p1
lat cicero phi046 perseus lat1
qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable