LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 98.p1

lat cicero phi046 perseus lat1

mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: 'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes ,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet' verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable