LOGOI

Passage

Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum 1.10

lat cicero phi047 perseus lat1

sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum ; quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? ponite ante oculos unum quemque .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable