Passage
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum 1.8
lat cicero phi047 perseus lat1
quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio; nam omnia mecum porto mea. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable