Passage
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum 6.50
lat cicero phi047 perseus lat1
sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano. nos igitur divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable