Passage
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum 6.51
lat cicero phi047 perseus lat1
non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae. etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable