Passage
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum intro.5
lat cicero phi047 perseus lat1
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis qetikw=s, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina exisse adpareat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable