LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.19

lat cicero phi048 perseus lat1

deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque * * attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res est ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere,—et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable