LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.21

lat cicero phi048 perseus lat1

ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae ei)/dwla nominant, quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam a)peiri/an vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable