LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.22

lat cicero phi048 perseus lat1

Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh/ dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable