Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.3
lat cicero phi048 perseus lat1
sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'— non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable