LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.5

lat cicero phi048 perseus lat1

'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an Utina/m ne in nemore nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable