LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.72.p1

lat cicero phi048 perseus lat1

an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable