Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.9.p1
lat cicero phi048 perseus lat1
quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam, Tite! lictores, turma omnis chorusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable