LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.105

lat cicero phi048 perseus lat1

Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi acti labores', nec male Euripides— concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—: Suavi/s laborum est praeteritorum me/moria. Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable