LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.107.p2

lat cicero phi048 perseus lat1

Quod vero a te disputatum est maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable