LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.117

lat cicero phi048 perseus lat1

Idne consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla concordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit. maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

Provenance