LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.17.p6

lat cicero phi048 perseus lat1

Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable