LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.20

lat cicero phi048 perseus lat1

duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum non edidicit Epicuri kuri/as do/cas, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable