LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.22

lat cicero phi048 perseus lat1

sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: Si gravis, brevis; si longus, levis. Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable