LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.23.p1

lat cicero phi048 perseus lat1

quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est dicere: Non reprehenderem asotos, si non essent asoti. isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable