LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.29

lat cicero phi048 perseus lat1

Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur: quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit—hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable