LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.3.p1

lat cicero phi048 perseus lat1

non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam cœrceas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable