Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.34.p1
lat cicero phi048 perseus lat1
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem , summae mihi videtur inscitiae.