Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.48
lat cicero phi048 perseus lat1
Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui honestate summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare— his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem. Videsne quam sit magna dissensio? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable