Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.57.p2
lat cicero phi048 perseus lat1
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?