LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.68.p2

lat cicero phi048 perseus lat1

Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable