LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.71

lat cicero phi048 perseus lat1

Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable