LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.77.p2

lat cicero phi048 perseus lat1

Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres, quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable