LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.85.p1

lat cicero phi048 perseus lat1

Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable